Mark 2

. etc. BEDA. Praedicante Domino, in domo non capiuntur, neque ad januam: quia praedicante in Judaea Christo gentiles ad audiendum nondum intrare voluerunt, ad quos tamen (etsi foris positos) doctrinae suae verba direxit per praedicatores suos. HIER. Paralysis typus est torporis, quo piger jacet in mollitie carnis, habens desiderium salutis: sed turbis, etc., usque ad ut per aliam viam cum Magis in suam regionem redeat. BEDA. Quia quatuor virtutibus ad Dominum fiducia mentis erigitur. De quibus dicitur in libro Sapientiae: Sap. 8., quas alii prudentiam, fortitudinem, temperantiam et justitiam nuncupant. Tectum domus in qua Christus docet, sublimitas est Scripturae, Psal. 118.. BEDA. Domus Jesu secundum alium evangelistam tegulis tecta dicitur, quia vilitate litterae sensus spiritualis tegitur. Cum grabato ante Jesum deponitur, quia cognoscere Jesum debet etiam in carne hac constitutus. ID. Multum valet apud Deum fides propria, ubi tantum valuit aliena: ut homo interius et exterius sanatus repente exsurgeret, aliorumque meritis sua ei relaxarentur errata. Mira humilitas, despectum ab omnibus, dissolutum totis artubus, filium vocat. Aut certe ideo, quia dimittuntur ei peccata. Ostendit propter peccata fuisse morbo percussum, et ideo non posse sanari nisi prius his dimissis. Sicut paralytico ad piscinam: Joan. 5.. BEDA. Quinque de causis afficiuntur homines molestiis carnis. Aut propter merita augenda, ut Job et martyres. Aut propter humilitatem, etc., usque ad Lazarus, cujus infirmitas non fuit ad mortem, sed pro gloria Dei, aut ad initium aeternae damnationis, ut Herodes. ID. Verum dicunt: Solus Deus hoc potest, solus etiam per eos dimittit quibus potestatem dimittendi peccata tribuit, ideo vere Deus. Verum testantur, sed personam Christi negando falluntur. Errant igitur, quia ut Deum esse, et peccata dimittere credunt, Christum tamen esse eum non credunt. Sed dementius Ariani, qui et Christum esse et peccata dimittere negare non audent: Deum esse negare non timent. . ID. Quasi dicat: Qua potentia cordis occulta intueor, eadem peccata dimitto. Quasi dicat: Ex vobis intelligite quid consequatur paralyticus. ID. Solus Deus dimittit peccata, et Filius hominis habet potestatem dimittendi peccata: ergo idem Deus et Filius hominis est. Ita homo Christus per divinitatem dimittit peccata, per humanitatem pro peccatoribus potest mori. ID. Qui languerat, grabatum domum reportat, cum anima peccatorum remissione curata, se ad diuturnam sui custodiam cum ipso corpore refert: ne quid iterum unde feriatur admittat. . etc. ID. Post curationem paralytici in Capharnaum ad mare egreditur, quia non solum cives, sed et maris habitatores instruit, et fluctivagos mundi motus fidei firmitate, etc., usque ad et ab undis cupiditatum separatos ad solitudinem, quiete conversationis quae est in spe coelestium, pertrahit. HIER. Levi additus, quia a telonio negotiorum saecularium sequitur solum verbum quod dicit: quia Luc. 14.. BEDA. Marcus et Lucas verecundiae causa et honore evangelistae nomen vulgatum non ponunt. Ipse (secundum hoc quod scriptum est: Prov. 18.; Matthaeum se et publicanum nominat: ut ostendat nullum conversum debere de salute diffidere cum apostolus et evangelista de publicano sit factus repente. ID. Lucas plenius: Luc. 5.. Sequitur, qui ut pauperem Christum non tam corporis gressu quam mentis affectu possit sequi, omnia relinquit, etc., usque ad merito ergo qui obediendo humana contempsit negotia, divinorum dispensator factus est talentorum. ID. Lucas: Luc. 5.. Qui enim Christum intus recipit, voluptatum delectatur ubertate, et Dominus libenter ingreditur, et in ejus recumbit affectu. Hoc est spirituale convivium bonorum pauperum, quo dives eget, pauper epulatur. Qui publica vectigalia exigunt, vel saeculi lucra sectantes, qui exemplo publicani conversi jam de salute praesumunt, nec ut Pharisaei calumniantur in vitiis permanentes, sed poenitentes. BEDA. Ad convivium peccatorum vadit: ut docendi occasionem habeat, et spirituales cibos impertiat. Eundo ad peccatores, Domini humilitas ostenditur: in conversione poenitentium patet doctrinae ejus potentia. ID. Per vocationem Matthaei fides gentium: quae, relictis lucris saeculi, epulis charitatis et operum bonorum cum Domino convivantur. Per pharisaeorum supercilium, de salute gentium Judaeorum invidia designatur, quibus dicitur: Matth. 21.. . ID. Si medicum dicit, qui miro medicandi genere vulneratus est propter Isa. 53.. ID. Alii evangelistae dicunt pharisaeos et discipulos Joannis hoc quaesivisse. Hic videtur dicere, quod alii quaesierunt quos ejusdem rei cura movisset. Unde colligitur hoc a pluribus fuisse objectum, a pharisaeis, a discipulis Joannis, a convivis, vel quibuslibet aliis. ID. Discipuli Joannis et Pharisaeorum jejunant, quia qui operibus legis gloriantur, vel (quod pejus est) traditiones sequuntur, etc., usque ad manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cernens potestatem agnosceres. Matthaeus ita: etc. Matth. 9. Sponsus Christus, sponsa Ecclesia, de quo spirituali connubio apostoli creati sunt, qui lugere et jejunare non possunt, quandiu sponsum cum sponsa vident. Quando transierint nuptiae, ac passionis et resurrectionis tempus advenerit, tunc jejunabunt. BEDA. Quandiu sponsus nobiscum est, in laetitia sumus, nec jejunare possumus, nec lugere; cum vero pro peccato recedit et avolat, tunc jejunium indicendum, tunc luctus multiplicandus. . ID. Discipulos, vestimenta vetera dicit, id est, adhuc carnales, necdum innovatos fidei firmitate, etc., usque ad vinum, fervor fidei, spei et charitatis, quo in conspectu Dei intus sensus novitate reformamur. Erant autem novi, cum post ascensionem desiderio consolationis ejus sperando et orando innovabantur: tunc Spiritum sanctum acceperunt, quo quasi novo musto novi utres repleti sunt. BEDA. Nota primo apostolos litteram sabbati aestruere contra Ebionitas, qui, cum alios discipulos recipiant, Paulum quasi transgressorem legis repudiant. Esuriunt ut homines, prae turba manducandi spatium non habentes. Sed exemplum austerioris vitae praebent, non praeparatas epulas, sed simplices quaerunt. BEDA. Discipuli per sata transeunt, cum praelati subditos pia sollicitudine circumspiciunt, et qualiter quemque ad fidem trahant, sedule, etc., usque ad hoc Dominus sabbati probat, stulti defensores sabbati improbant, qui solam litterae superficiem diligunt, mentis refectionem nesciunt, requiem animarum non norunt. . etc. Prae caeteris in medium affert Davidem, qui legis sanctimoniae adversatus videri potuit. Facit autem hoc eo consilio quo per honorem et reverentiam quam Davidi deferebant, compescat impudentem sycophantiam, quam apostolis maligne intentarunt. Quasi diceret: An non Davidem legis servitute obstrictum meministis? Ego autem, etsi Filius hominis dicar, sabbati Dominus sum. etc. Non te turbet quod alii dicunt Achimelech, ambo enim tunc illic aderant. Achimelech pater, et Abrathar filius: qui occiso patre a Saule, comes exsilii David factus est, et eo regnante summus pontifex majoris nominis quam pater: et ideo dignus cujus Dominus mentionem faceret, quasi summi sacerdotis, etiam patre vivente. BEDA. Quasi dicat: Si David et Achimelech a nobis non reprehenduntur, sed pro fame excusantur, cur in his causam improbatis quam in caeteris probatis? quamvis sit, etc., usque ad et omnes filii Ecclesiae sacerdotes sunt, juncti in sacerdotium sanctum, offerentes seipsos spirituales hostias Deo. Hoc secutus. Ose. 6.: melius judicavit a famis periculo homines liberare quam sacrificium offerre. Hostia Deo placabilis, hominum salus. BEDA. Ita sabbatum custodiri praeceptum est, ut si necessitas fuerit, non sit reus, etc., usque ad si quis jejunium fregerit aegrotus, reus non tenetur. Quasi dicat: Si David rex et sacerdotes (secundum alium evangelistam) propter templi ministerium sabbatum violantes, crimine carent, quanto magis Filius hominis verus Rex et Sacerdos! et ideo Dominus sabbati in sabbato vulsarum spicarum crimine non tenetur reus.